monumenta.ch > Orosius > Caput
>>> Orosius, Historiae, Liber 4, 1

csg621.133  bke1009.49v  Praefatio MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN

1  Dixisse Aenean Virgilius refert, cum post pericula sua suorumque naufragia residuos aegre socios solaretur,

Forsan et haec olim meminisse iuvabit.

2  haec sententia, semel apte ficta, semper vim sui triplicem diversissimis effectibus refert, cum et praeterita tanto gratiora habentur in verbis quanto graviora referuntur in gestis et futura dum desiderabilia fastidio praesentium fiunt semper meliora creduntur, 3  ipsis autem praesentibus ob hoc nulla in parte miseriarum iusta conparatio adhiberi potest, quia multo maiore molestia adficiunt bsb65382.216 quantulacumque sint ista quae sunt quam illa quae sive transacta sive ventura, etsi magna dicuntur, interim omnino tunc non sunt. 4  veluti si quis nocturnis pulicibus titillatus bnf4872.29 r atque ex eo vigiliis anxius alias forte, quas aliquando ex ardentissimis febribus diu sustinuit, vigilias recordetur, procul dubio inpatientius feret istarum inquibav829.46 vetudinem quam illarum recordationem. 5  sed quamvis apud omnium sensus pro captu temporum ita videri queat, numquid tamen aliquis exsistet, qui vel in ipsa anxietate pronuntiet graviores pulices esse quam febres? aut acerbius accipiat se vigilare sanum quam dormire non potuisse moriturum ? 6  csg621.134 quae cum ita sint, delicatis istis et querulis nostris utcumque concedo, ut haec, quibus nunc, quia sic expedit, interdum admonebke1009.50rmur, sentiendo gravia putent, non tamen coniveo, ut bmv545.40 r etiam adserant conparando graviora. 7  quemadmodum si quis e mollissimis stratis cubiculoque percommodo bsb65382.217 matutinus egrediens nocturno gelu lacunarum dorsa obriguisse herbasque incanuisse prospiceret et inopinato visu admonitus diceret 'frigus est hodie' : hic mihi nequaquam reprehendendus videretur, quia vel communi usu vel proprio sensu locutus esset. 8  at si trepidus in cubiculum recurrens stratisque sese adoperiens vel magis abdens clamaret, tantum omnino frigus esse quantum nec in Appennino aliquando fuerit, cum Hannibal elephantos equos plurimamque exercitus sui partem nivibus clausus atque oppressus amisit: 9  hunc ego puerilibus licentiis nausiantem, non modo dicentem ista non ferrem, sed etiam ab ipsis stratis, otii sui testibus, in populum publicumque protraherem, eique foras producto infantes in eo atque ex eo gelu ludentes iucundantes sudantesque monstrarem, 10  ut verbosa nugacitas delicatis vitiata nutrimentis non in tempore violentiam sed in se esse bsb65382.218 segnitiam doceretur et in conparatione rerum diiudicanda non maiores parva tolerasse sed se nec parva tolerare sufficere probaretur. 11  Quod evidentius ipsis in memoriam revolutis praeteritorum cladibus adprobabo Pyrrhi bello in primis, bnf9665.70 sicut ordo est, prodito. cuius causa et origo haec fuit.
bnf4871.70 bnf4874.47 csg547.35 med6535.125

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik